라틴어 문장 검색

quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 118)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
nam baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis posse iam consecrari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:3)
Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:12)
eodem anno ab aedilibus curulibus qui ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:1)
si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION